Isaiah 17:5
Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. + 17.5 In messe. De gentibus dicitur: Messis quidem multa operarii, autem pauci Matth. 9.. Illi vero pauperes, messis reliquias quæ per apostolos salvatæ sunt, et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus, sed in valle Raphaim, id est, in humilitate, litteræ veritate. Raphaim enim gigantes sonat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 18:16Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,
2 Samuel 5:22Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
Jeremiah 9:22Loquere: [Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. + 9.22 Loquere: Hæc dicit, etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.
Hosea 6:11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.]
Matthew 13:30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. + 13.30 Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.
Revelation 14:15Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. + 14.15 Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in æternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.