2 Samuel 5:2
Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 9:16Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. + 9.16 Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.?
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
1 Samuel 18:5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
1 Samuel 18:16Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
1 Samuel 25:30Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
2 Samuel 7:7Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?