2 Samuel 5:3
Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. + 5.3 Seniores. ID. Prophetæ, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. Unxeruntque. ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judæis, post in gentibus principatum sumpsit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 11:11Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
2 Samuel 2:4Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. + 2.4 Veneruntque. ID. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama prædicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra.
2 Samuel 3:21Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum fœdus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
1 Chronicles 11:3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. + 11.3 Majores. RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2..
2 Chronicles 23:16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. + 23.16 Pepigit autem Joiada fœdus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.