The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 5 › Ii Samuelis 5:8

Ii Samuelis 5:8

Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum. + 5.8 Domatum. Id est rectorum. Fistulas appellat aquæ ductus de plumbo vel regula factos per quos aqua ibat super murum per totam civitatem. Fistulas. Falsam scientiam seu hæreticorum dogmata figurant, quæ Dominus per Joab, id est, prædicatores destruit. Jebusæus conculcans, hæc est gentilitas, quæ ante fidem præcepta Dei conculcabat. Item Jebusæus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur, et sub Joab calcandus subditur

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David said on that day, Whosoever getteth up to the gutter, and smiteth the Jebusites, and the lame and the blind, that are hated of David’s soul, he shall be chief and captain. Wherefore they said, The blind and the lame shall not come into the house.

In Context

7Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. + 5.7 Cepit autem. RAB. Sicut Josephus ait, etc., usque ad quæ merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus, etc. Psal. 75.. David arcem Sion cepit, ablatis prius cæcis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisæis, qui cæci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.

9Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. + 5.9 Et ædificavit. A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.

Read all of Ii Samuelis 5

Cross References

Joshua 15:16Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.

1 Chronicles 11:6dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 5:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 5:7Ii Samuelis 5Ii Samuelis 5:9 →