The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 5 › Ii Samuelis 5:9

Ii Samuelis 5:9

Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. + 5.9 Et ædificavit. A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So David dwelt in the fort, and called it the city of David. And David built round about from Millo and inward.

In Context

8Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum. + 5.8 Domatum. Id est rectorum. Fistulas appellat aquæ ductus de plumbo vel regula factos per quos aqua ibat super murum per totam civitatem. Fistulas. Falsam scientiam seu hæreticorum dogmata figurant, quæ Dominus per Joab, id est, prædicatores destruit. Jebusæus conculcans, hæc est gentilitas, quæ ante fidem præcepta Dei conculcabat. Item Jebusæus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur, et sub Joab calcandus subditur

10Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

Read all of Ii Samuelis 5

Cross References

Judges 9:20Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.

2 Samuel 6:10Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi.

1 Kings 9:15Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.

1 Kings 11:27Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. + 11.27 Voraginem. Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere præcipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coæquare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super ædificia propugnaculorum, quæ faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiæ super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetæ suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quærebat eum interficere. Erat autem. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum præfectum. Tolle tibi. RAB. Decem tribus a domo David separatæ sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.

1 Chronicles 11:8Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit. + 11.8 Joab autem reliqua urbis exstruxit. Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusæos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judæa primum Evangelium prædicavit, Et ecclesiam fidei suæ munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: Dei adjutores sumus, Dei agri.

Nehemiah 3:15Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinæ Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David. + 3.15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius, etc. ID., ibid. Narrant scriptores, etc., usque ad gradus ipsius Ecclesiæ incrementis et profectibus bonorum operum, quæ per humilitatem fiunt comparans. De civitate David, etc. Civitas David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet in planitie humilioris collis sita. Unde in libro Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David II Reg. 5.. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David Ibid..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 5:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 5:8Ii Samuelis 5Ii Samuelis 5:10 →