bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 6 › Ii Samuelis 6:1
Ii Samuelis 6:1
Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia. + 6.1 Congregavit. RAB., ex Euch. David Christum, etc., usque ad qui descendentes de Judæa docebant fratres: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri Act. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Again, David gathered together all the chosen men of Israel, thirty thousand.
In Context
2Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. + 6.2 Sedentis. Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur. RAB., ex Greg. In historia regis David et prophetæ qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quæ humilitatem despexit, perpetuæ sterilitatis pœnas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. GREG., l. V Moral., cap. 10. Sæpe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.
Read all of Ii Samuelis 6
Cross References
2 Samuel 5:1Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. + 5.1 Et venerunt. RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.
1 Chronicles 13:1Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
1 Chronicles 13:13et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 6:1