2 Samuel 6:2
Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. + 6.2 Sedentis. Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur. RAB., ex Greg. In historia regis David et prophetæ qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quæ humilitatem despexit, perpetuæ sterilitatis pœnas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. GREG., l. V Moral., cap. 10. Sæpe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.
Leviticus 24:11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Joshua 15:60Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
1 Samuel 6:21Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos. + 6.21 Miseruntque. RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judæis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisæorum superstitionibus legem fœdarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes Act. 15.. Cariathiarim. ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judæ, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
1 Kings 8:6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. + 8.6 In sanctum BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernæ patriæ cœlestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiæ cœlestis inductam. Subter alas. ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.
Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1