Ii Samuelis 6:19
Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.
Cross References
1 Kings 8:66Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo. + 8.66 Lætantes. Decantantes cum delectatione hymnos, ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent.
1 Chronicles 16:43Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.
2 Chronicles 30:24Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
2 Chronicles 35:12et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
Ezekiel 45:17Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
Ephesians 4:8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. + 4.8 Captivam duxit captivitatem. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur.