The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 6 › Ii Samuelis 6:20

Ii Samuelis 6:20

Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. + 6.20 Egressa Michol filia Saul in occursum David, etc. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis. Gloriosus. David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judæis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillæ servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quæ in typo Synagogæ sterilis permansit. Et nudatus. Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then David returned to bless his household. And Michal the daughter of Saul came out to meet David, and said, How glorious was the king of Israel today, who uncovered himself to day in the eyes of the handmaids of his servants, as one of the vain fellows shamelessly uncovereth himself!

In Context

19Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.

21Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël

Read all of Ii Samuelis 6

Cross References

Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.

1 Samuel 18:20Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.

2 Samuel 6:14et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. + 6.14 Ephod lineo, et David, etc. RAB. Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit.

2 Samuel 6:18Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.

Nehemiah 4:3Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. + 4.3 Sed et Tobias, etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur.

Psalms 30:1In finem. Psalmus David, pro extasi. + 30.1 In finem psalmus. AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio præmittitur, etc., usque ad: Erunt duo in carne una Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetæ vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 6:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 6:19Ii Samuelis 6Ii Samuelis 6:21 →