Ii Samuelis 6:5
David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 16:16Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. + 16.16 Scientem psallere, etc. RAB. ex Euch. Erat David canticis musicæ eruditus, etc., usque ad quasi dulcedine citharæ locutionis nostræ tranquillitate revocetur.
2 Kings 3:15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:
1 Chronicles 15:10De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim.
Psalms 47:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1
Psalms 150:3Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 1
Daniel 3:7Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.