Ii Samuelis 7:29
Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc.
Cross References
Numbers 6:24Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. + 6.24 Benedicat. ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126..
1 Chronicles 17:27Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
Isaiah 55:3Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.