Isaiah 55:3
Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Leviticus 18:5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. + 18.5 Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.
2 Samuel 7:29Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
2 Chronicles 6:42Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.