The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 8 › Ii Samuelis 8:1

Ii Samuelis 8:1

Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. + 8.1 Frenum. Quinque civitates erant Philisthinorum quæ Isrælem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, etc. I Paral. 18. Frenum. Christus de æreis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after this it came to pass, that David smote the Philistines, and subdued them: and David took Metheg-ammah out of the hand of the Philistines.

In Context

2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. + 8.2 Coæquans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.

Read all of Ii Samuelis 8

Cross References

2 Samuel 2:24Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.

2 Samuel 5:25Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.

2 Samuel 21:15Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,

Psalms 60:2[Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 8:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Ii Samuelis 8Ii Samuelis 8:2 →