Ii Samuelis 8:11
quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, + 8.11 Sanctificavit rex. Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiæ nitore splendentes; alios quasi æs, prædicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 18:11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
1 Chronicles 26:26Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
1 Chronicles 29:2Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: