1 Chronicles 29:2
Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Exodus 28:17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: + 28.17 Ponesque in eo. ID., ibid. Hæc positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest.
Exodus 39:6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:
1 Chronicles 22:3Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile.
1 Chronicles 22:16in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
2 Chronicles 3:6Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. + 3.6 Stravit quoque pavimentum, etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad cœlum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita æqualitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, cœlestibus inhærentem, et virtutem patientiæ excellentem demonstrat. Auri laminæ marmori de tabulis abiegnis superpositæ latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quæ sicut aurum aliis metallis, ita cæteris virtutibus in templo Dei præfulget.