Ii Samuelis 8:17
et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: + 8.17 Sacerdotes. Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda. RAB. Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur interficientes et vivificantes, quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
Cross References
2 Samuel 15:24Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. + 15.24 Et deposuerunt arcam, etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David.
2 Samuel 19:12Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?
1 Chronicles 6:8Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
1 Chronicles 9:11Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. + 9.11 Helciæ filii Mosoliam, etc. Hic fuit sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Josiæ, et dicitur pater fuisse Jeremiæ prophetæ.
1 Chronicles 15:11Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
1 Chronicles 18:16Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: