Ii Samuelis 9:6
Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.
Cross References
Genesis 18:2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. + 18.2 Tres viri. Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus prædicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. Tres vidit, et unum adoravit, Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum præstolabatur. Unde: Abraham vidit diem meum et gavisus est Joan. 8. Prævidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant. Quos cum vidisset. GREG., lib. IX Moral., c. 51 Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimæ januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Ibid., lib. 28, c. 4. Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex ære assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex cœlesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat.
1 Samuel 20:41Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
2 Samuel 1:7et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
2 Samuel 19:24Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. + 19.24 Illotis. In Hebræo, infectis. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebræum quibus pro naturalibus utebatur: erat enim claudus.
2 Samuel 21:7Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.
1 Chronicles 9:40Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. + 9.40 Meribbaal. Litigans in maritum, hic est Miphiboseth, qui interpretatur de ore ignominia.