Ii Samuelis 9:7
Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 43:23At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. + 43.23 Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros, etc. AUG. Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo 11: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum, id est probatum perfecte.
Ruth 2:11Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
1 Samuel 12:24Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.
1 Samuel 22:23Mane mecum: ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.
2 Samuel 9:3Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathæ, debilis pedibus.
2 Samuel 12:8et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.