Thessalonicenses Ii 1:5
in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
Read all of Thessalonicenses Ii 1
Cross References
Job 8:3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? + 8.3 Nunquid Deus. GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:
Psalms 33:5Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. 1
Psalms 72:2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: + 72.2 Pedes. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus præcipitati; pene, quia cito rediit. 1
Psalms 111:7In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, + 111.7 Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet, etc. AUG. Patet itaque, quod hic non sua quærit, sed quæ sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. CASS. Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum. 1
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.