Thessalonicenses Ii 1:6
Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Seeing it is a righteous thing with God to recompense tribulation to them that trouble you;
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 1
Cross References
Exodus 23:22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. + 23.22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.
Zechariah 2:8quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
Revelation 6:10et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? + 6.10 Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum. Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.
Revelation 15:4Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. + 15.4 Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.