bible.software › 2 Timothy › 2 Timothy 2 › 2 Timothy 2:7
2 Timothy 2:7
Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Consider what I say; and the Lord give thee understanding in all things.
In Context
6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. + 2.6 Laborantem agricolam. Quasi Timotheus quæreret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit laborantem agricolam. Quasi dicat, etsi non implices te negotiis sæcularibus, est tamen unde vivere possis: Quia oportet, etc. Primum percipere. Id est sumere. De fructibus. Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, cæteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quæ supersunt ministrare.
8Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, + 2.8 Memor esto. Labora sicut ego, et hoc spe vitæ æternæ. Hæc autem non propter Timotheum memorat, sed propter hæreticos quos prævidit futuros et ista negaturos.
Read all of 2 Timothy 2
Cross References
Exodus 36:1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. + 36.1 Fecit ergo Beseleel, etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.
Deuteronomy 4:39Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
1 Chronicles 22:12Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
2 Chronicles 1:8Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
This Verse In Other Editions
Study 2 Timothy 2:7