2 Timothy 2:6
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. + 2.6 Laborantem agricolam. Quasi Timotheus quæreret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit laborantem agricolam. Quasi dicat, etsi non implices te negotiis sæcularibus, est tamen unde vivere possis: Quia oportet, etc. Primum percipere. Id est sumere. De fructibus. Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, cæteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quæ supersunt ministrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The husbandman that laboureth must be first partaker of the fruits.
In Context
5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
7Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Cross References
Isaiah 28:24Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? + 28.24 Nunquid tota. HIER. Pius et misericors Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere prædicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: Nunquid tota die, etc.
Matthew 20:1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. + 20.1 Simile est regnum. Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quæ ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium plebem prædicatores mittere non desistit. Simile est regnum. Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter. Primo mane. Manifeste cœpit a primo justo æterna mercede prædicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.
Matthew 25:16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. + 25.16 Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.
John 4:35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. + 4.35 Nonne vos dicitis. Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.
1 Corinthians 9:7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.
Hebrews 10:36Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.