Timotheum Ii 4:10
Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam:
11Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
Cross References
Luke 9:61Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. + 9.61 Renuntiare his. Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate sæpe visitat domos suorum quas dereliquerunt.
Luke 14:33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. + 14.33 Sic ergo, etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.
Luke 17:32Memores estote uxoris Lot. + 17.32 Memores estote. Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinæ promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui.
Acts 15:38Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
Acts 17:1Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum.
Acts 17:13Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. + 17.13 A Paulo. Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare.