Luke 17:32
Memores estote uxoris Lot. + 17.32 Memores estote. Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinæ promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:26Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. + 19.26 Respiciensque uxor ejus. ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quæ reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: Mementote uxoris Lot, ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.
Hebrews 10:38Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. + 10.38 Vivit. AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.