The Bible Software
bible.software › Timotheum Ii › Timotheum Ii 4 › Timotheum Ii 4:17

Timotheum Ii 4:17

Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. + 4.17 De ore leonis. Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui præerant Judææ, ob hoc quod Cæsarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quæ erant in circuitu Romæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Notwithstanding the Lord stood with me, and strengthened me; that by me the preaching might be fully known, and that all the Gentiles might hear: and I was delivered out of the mouth of the lion.

In Context

16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. + 4.16 Defensione. Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non illis imputetur. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.

18Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Read all of Timotheum Ii 4

Cross References

Proverbs 28:15Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..

Jeremiah 15:20Et dabo te populo huic in murum æreum fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:

Daniel 6:22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 4:16Timotheum Ii 4Timotheum Ii 4:18 →