The Bible Software
bible.softwareTimotheum IiTimotheum Ii 4 › Timotheum Ii 4:3

Timotheum Ii 4:3

Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, + 4.3 Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the time will come when they will not endure sound doctrine; but after their own lusts shall they heap to themselves teachers, having itching ears;

In Context

2prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. + 4.2 Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.

4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

Read all of Timotheum Ii 4

Cross References

1 Kings 18:22Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.

1 Kings 22:18(Dixit ergo rex Israël ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)

2 Chronicles 18:4Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.

2 Chronicles 25:15Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?

Isaiah 33:9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. + 33.9 Libanus. Templum: Basan, Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiæ: hæc quoque uberrima. Carmelus mons terræ promissionis fertilissimus. Per hæc ergo debemus intelligere Judæos omnem fertilitatem amisisse.

Jeremiah 6:16Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. + 6.16 State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 4:2Timotheum Ii 4Timotheum Ii 4:4 →