The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 4 › 2 Timothy 4:2

2 Timothy 4:2

prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. + 4.2 Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Preach the word; be instant in season, out of season; reprove, rebuke, exhort with all longsuffering and doctrine.

In Context

1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:

3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, + 4.3 Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.

Read all of 2 Timothy 4

Cross References

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.

Luke 7:23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. + 7.23 Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non. GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.

John 4:6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. + 4.6 Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.

Acts 13:5Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.

Acts 16:31At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 4:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 4:12 Timothy 42 Timothy 4:3 →