3 John 1:12
Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. + 1.12 Demetrio testimonium. Quod illum velit imitari bonum, aperit ut imitetur Demetrium, ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
Cross References
John 19:35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
Acts 10:22Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. + 10.22 Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.
1 Thessalonians 4:12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. + 4.12 Nolumus autem. Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate, mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate.