Acts 10:22
Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. + 10.22 Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:13neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?
Habakkuk 2:4Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
Mark 6:20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Luke 2:25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. + 2.25 Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur.
Luke 23:50Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: + 23.50 Nomine Joseph. Joseph per nobilitatem potentiæ sæcularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire.
John 6:63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? + 6.63 Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit: