The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:11

Acts 10:11

et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, + 10.11 Cœlum apertum. BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And saw heaven opened, and a certain vessel descending unto him, as it had been a great sheet knit at the four corners, and let down to the earth:

In Context

10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: + 10.10 Cum esuriret. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta.

12in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. + 10.12 Omnia quadrupedia. Omnes gentes credituræ et in unitatem corporis Christi assumendæ, ut omnes efficiantur membra ejus.

Read all of Acts 10

Cross References

Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.

Isaiah 43:6Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.

Ezekiel 1:1Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

Matthew 13:47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. + 13.47 Sagenæ missæ. Impletur Jeremiæ vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione sæculi, etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit.

John 1:51Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. + 1.51 Videbitis cœlum apertum. Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. Angelos Dei. Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.

John 12:32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:10Acts 10Acts 10:12 →