The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:12

Acts 10:12

in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. + 10.12 Omnia quadrupedia. Omnes gentes credituræ et in unitatem corporis Christi assumendæ, ut omnes efficiantur membra ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherein were all manner of fourfooted beasts of the earth, and wild beasts, and creeping things, and fowls of the air.

In Context

11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, + 10.11 Cœlum apertum. BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ.

13Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca. + 10.13 Occide. Munda, mortifica, et macta, ut hostias Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant.

Read all of Acts 10

Cross References

Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.

John 7:37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. + 7.37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:11Acts 10Acts 10:13 →