Acts 10:41
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. + 10.41 Et bibimus. BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
40Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
Cross References
Luke 24:30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. + 24.30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
John 14:17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. + 14.17 Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.
John 15:16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
John 21:13Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
Acts 1:22incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
Acts 13:31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.