The Bible Software
bible.softwareActsActs 1 › Acts 1:22

Acts 1:22

incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beginning from the baptism of John, unto that same day that he was taken up from us, must one be ordained to be a witness with us of his resurrection.

In Context

21Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,

23Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. + 1.23 Duos. Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse. Qui cognominatus. In laude Barnabæ immoratur: quia pro laude Matthæus habet, quod sorte eligitur. Barnabæ laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus. Justus. Aut Latinum est, aut Hebræum: et interpretatur parcens, vel elevatus. Et Matthiam, qui donatus, vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.

Read all of Acts 1

Cross References

Mark 1:1Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. + 1.1 Initium Evangelii. ISID. Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum. HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei. BEDA. Matthæus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.

John 1:28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. + 1.28 Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.

Acts 1:2usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: + 1.2 Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.

Acts 4:33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. + 4.33 Reddebant apostoli. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant.

Hebrews 2:3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 1:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 1:21Acts 1Acts 1:23 →