The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:44

Acts 10:44

Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

While Peter yet spake these words, the Holy Ghost fell on all them which heard the word.

In Context

43Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

45Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. + 10.45 Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3..

Read all of Acts 10

Cross References

Acts 2:2et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. + 2.2 De cœlo. Datur Spiritus de cœlo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo præcepta charitatis commendanda. Sonus. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinæ et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum cæteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat prædicationis. Vehementis. Comparatione præcedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiæ unitas commendetur, in cœnaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat præ timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate. Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus præparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda.

Acts 8:15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:

Acts 15:8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:43Acts 10Acts 10:45 →