Acts 10:45
Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. + 10.45 Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
44Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
46Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Cross References
Acts 2:33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. + 2.33 Promissione Spiritus sancti accepta. Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Jœl dicit: Effundam, etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. Effudit hunc, etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Jœl posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in cœlo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et cætera quæ propheta describit, quasi verus Deus, explet.
Acts 10:23Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. + 10.23 Introducens, etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo præceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit.
Acts 11:15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
Galatians 3:13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: + 3.13 Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.
Ephesians 3:5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, + 3.5 Et prophetis. Prophetæ quidem priores præscierunt olim hoc de gentibus, quod vocandæ essent, et futuræ participes doni Dei, sed hoc latuit, quod sine lege salus eis esset per fidem Christi.