bible.software › Acts › Acts 10 › Acts 10:6
Acts 10:6
hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. + 10.6 Hospitatur, etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiæ ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus sæculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He lodgeth with one Simon a tanner, whose house is by the sea side: he shall tell thee what thou oughtest to do.
In Context
5Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: + 10.5 Et nunc mitte viros, etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam, etc. Matth. 5.. Joppen. ID. Civitas est terræ promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret.
7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. + 10.7 Et cum discessisset. RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. Militem. ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua.
Read all of Acts 10
Cross References
Acts 9:6Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
Acts 11:13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
Ephesians 4:8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. + 4.8 Captivam duxit captivitatem. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur.
This Verse In Other Editions
Study Acts 10:6