Acts 10:5
Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: + 10.5 Et nunc mitte viros, etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam, etc. Matth. 5.. Joppen. ID. Civitas est terræ promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And now send men to Joppa, and call for one Simon, whose surname is Peter:
In Context
Cross References
John 1:42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. + 1.42 Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. Tu es Simon. CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.
Acts 9:38Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
Acts 10:32Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
Acts 16:9et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. + 16.9 Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri.