bible.software › Acts › Acts 10 › Acts 10:8
Acts 10:8
Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he had declared all these things unto them, he sent them to Joppa.
In Context
7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. + 10.7 Et cum discessisset. RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. Militem. ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua.
9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. + 10.9 Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora, alia littera habet, in cœnaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit.
Read all of Acts 10
Cross References
Acts 9:36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. + 9.36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.
Acts 26:19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni:
This Verse In Other Editions
Study Acts 10:8