The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:9

Acts 10:9

Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. + 10.9 Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora, alia littera habet, in cœnaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

On the morrow, as they went on their journey, and drew nigh unto the city, Peter went up upon the housetop to pray about the sixth hour:

In Context

8Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: + 10.10 Cum esuriret. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta.

Read all of Acts 10

Cross References

1 Samuel 9:25Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit.

Jeremiah 19:13Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.] + 19.13 Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.

Daniel 6:10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

Matthew 6:6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.6 Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41..

Matthew 24:17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:

Mark 1:35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. + 1.35 Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:8Acts 10Acts 10:10 →