Acts 11:5
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
Cross References
Ezekiel 2:9Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.
Amos 8:2Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: [Venit finis super populum meum Israël; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.
Acts 10:9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. + 10.9 Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora, alia littera habet, in cœnaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit.
Acts 22:17Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, + 22.17 Fieri me in stupore mentis. Hoc non narrat ad elationem, sed propter necessitatem, ut videatur idoneus evangelizare gentibus.