Acts 11:8
Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But I said, Not so, Lord: for nothing common or unclean hath at any time entered into my mouth.
In Context
7Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.
9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Cross References
Leviticus 11:47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. + 11.47 Et sciatis quid comedere. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quæ comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quæ comeduntur, id est quæ nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.
Hosea 9:3non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
Romans 14:14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. + 14.14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.