Leviticus 11:47
ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. + 11.47 Et sciatis quid comedere. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quæ comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quæ comeduntur, id est quæ nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 10:10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; + 10.10 Ut habeatis scientiam discernendi. AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?
Malachi 3:18Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
Romans 14:13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. + 14.13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..