Acts 13:4
Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. + 13.4 Missi a Spiritu sancto. RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a cæteris. Abierunt Seleuciam. ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quæ est Salamina; duo autem sunt nomina unius civitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Cross References
Acts 11:19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.
Acts 20:23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.