The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:5

Acts 13:5

Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they were at Salamis, they preached the word of God in the synagogues of the Jews: and they had also John to their minister.

In Context

4Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. + 13.4 Missi a Spiritu sancto. RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a cæteris. Abierunt Seleuciam. ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quæ est Salamina; duo autem sunt nomina unius civitatis.

6Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,

Read all of Acts 13

Cross References

Exodus 24:13Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, + 24.13 Surrexerunt Moyses et Josue. AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis, Hur ignis vel lumen, etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.

1 Kings 19:21Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei. + 19.21 Secutus. ID. Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est mandata illius observans, ministerium et honorem condigne satagit exhibere.

Matthew 20:26Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:

Acts 12:12Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.

Acts 13:14Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. + 13.14 Antiochiam Pisidiæ. RAB. Ad differentiam alterius Antiochiæ, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. Sederunt. ID. Quasi audituri legem, non prædicaturi. Ecce exemplum humilitatis.

Acts 14:1Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:4Acts 13Acts 13:6 →