Acts 14:6
intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. + 14.6 Confugerunt. RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam, etc. Quod in Græco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Latini codices minus habent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 6:8Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.
Acts 9:24Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. + 9.24 Custodiebant. Non Judæi, sed cives cum rege suo Aretha, ut ipse scribit ad Galatas. Judæis enim concordabant Gentiles in persecutione Christianorum.
Acts 16:1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. + 16.1 Viduæ filius. RAB. Vel Judææ. Eam vero fuisse genere Judæam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum.
Acts 23:12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. + 23.12 Devoverunt se dicentes. Græce, anathematizaverunt: hoc verbum quantæ sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiæ alienantur.