Actuum Apostolorum 15:24
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, + 15.24 Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Actuum Apostolorum 15
Cross References
Jeremiah 23:16Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Acts 15:9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. + 15.9 Fide purificans. CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt.
Galatians 2:3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
Galatians 5:10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. + 5.10 Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.
Galatians 6:12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. + 6.12 Hi cogunt. Isti erant pseudo, qui sic Christum prædicabant ut et legem servandam docerent. Crucem prædicabant, ut a fidelibus quæstum haberent; legem, ut Judæis placerent. Ut crucis Christi persecutionem, etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Cæsar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judæi, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis cæremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judæus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judæum præputio præferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judæorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judæi persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.
Titus 1:10Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: