Acts 15:23
scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. + 15.23 Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 14:27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
Acts 15:4Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
Acts 15:41Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
Acts 21:3Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
Acts 23:26Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
Galatians 1:21Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.