Acts 15:28
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: + 15.28 Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
Cross References
Matthew 23:4Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. + 23.4 Onera gravia. Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: Venite ad me qui laboratis et onerati estis.
Acts 5:32et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. + 5.32 Spiritus sanctus. Nos Spiritus sanctus roboravit, ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter prædicemus, in nobis loquens format verba quæ auditis. Omnibus. RAB. Non nobis solis, sed omnibus obedientibus, etiam vobis, si velitis accipere. In hoc ad pœnitentiam provocat.
Acts 15:19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, + 15.19 Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.
1 Corinthians 7:25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. + 7.25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.
1 Corinthians 14:37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. + 14.37 Si quis videtur propheta. Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui hæc ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quæ subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cognoscat. Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.
1 Peter 1:12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. + 1.12 Vobis autem ministrabant. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatæ, quam sic amaverunt priores sancti. Spiritu sancto. BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetæ et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars præcessit adventum Christi, pars sequitur.