Acts 15:19
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, + 15.19 Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore my sentence is, that we trouble not them, which from among the Gentiles are turned to God:
In Context
18Notum a sæculo est Domino opus suum.]
Cross References
Hosea 14:2[Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Acts 15:24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, + 15.24 Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.
Acts 26:20sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
Galatians 2:4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. + 2.4 Subintroductos. A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.
1 Thessalonians 1:9Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,