Acts 15:4
Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 14:27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
Acts 15:12Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. + 15.12 Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.
Acts 21:17Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
Romans 15:7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
1 Corinthians 15:10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: + 15.10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc
2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.